5
10
15
20
|
N
N
|
5. Quia unusquisque
Quia unusquisque, prout a Deo accepit, aliis impartiri tenetur, Iohannes Gower
super hiis que Deus sibi sensualiter donavit villicacionis sue racionem secundum
aliquid alleviare cupiens, tres precipue libros per ipsum, dum vixit, doctrine causa
compositos ad aliorum noticiam in lucem seriose produxit.
Primus liber, Gallico sermone editus, in decem dividitur partes, et tractans de viciis et virtutibus, necnon et de variis huius seculi gradibus, viam qua peccator
transgressus ad sui creatoris agnicionem redire debet, recto tramite docere conatur.
Titulusque libelli istius Speculum Meditantis nuncupatus est.
Secundus enim liber, sermone Latino metrice compositus, tractat de variis
infortuniis tempore regis Ricardi secundi in Anglia contingentibus: unde non solum
regni proceres et communes tormenta passi sunt, set et ipse crudelissimus rex, suis
ex demeritis ab alto corruens, in foveam quam fecit finaliter proiectus est.
Nomenque voluminis huius Vox Clamantis intitulatur.
Tercius vero liber, qui ob reverenciam strenuissimi domini, sui domini Henrici
de Lancastria, tunc Derbeie Comitis, Anglico sermone conficitur, secundum Dan-
ielis propheciam super huius mundi regnorum mutacione a tempore regis Nabu-
godonosor usque nunc tempora distinguit. Tractat eciam, secundum Aristotilem,
super hiis quibus rex Alexander, tam in sui regimen quam aliter eius, disciplina
edoctus fuit. Principalis tamen huius operis materia super amorem et infatuatas amantum passiones fundamentum habet: nomenque sibi appropriatum Confessio
Amantis specialiter sortitus est.
|